LYCAON Arcadiae Rex

LYCAON Arcadiae Rex
LYCAON Arcadiae Rex
Pelasgifil. quem Iuppiter, quod aram suam, in Lycaeo monte, mactati pueri sanguine respersisset, in lupum mutavit. Paus. in Arcadicis. Ovid. tamen Met. l. 1. v. 198. et 221. aliam tradit transformationis huius causam, quae sic se habet: Iuppiter aliquando, cum multa de humani generis im pietate inaudisset, neque tamen omnia crederet, ut rem omnem certius exploratet, relicto celo in terram descendit, aliquotque regionibus peragratis, tandem sub noctem in Arcadiam pervenit, ad Lycaonis regiam. Ubi cum se deum esse significâsset, vulgusque se ad sacrificia accingeret, itridens credulitatem eorum Lycaon, eâ ipsâ nocte periculum se factutum dixit, Deumne an mortalem hospitio suscepisset, conatusque es tnoctu dormientem interimere. Quod cum frustra tentâsset, aliâ ratione rem aggressus est. Habebat obsides a Molossorum gente ad se missos, horum unum iugulavit: partimque assum, partimque elixum Iovi epulandum apposuit. Cuius rei immanitate indignatus Iuppiter, regiam tyranm immisso fulmine excussit, ipsumque in silvas fngientem in lupum transformavit. Monetur fabulâ, cui forte a Nabuchodonosoris Historia occasio, quae poena impietatem cum saevitia coniunctam maneat. Eundem tamen templorum inventorem, statuir Iul. Hygin. Fab. 225. Vide Blond. Flav. l. triumphantis Romae c. 1. Hinc Lycaonius. ut axis Lycaonius, i.e. Ursa maior, in quam Callisto Lycaonis filia creditur transformata. Ovid. Trist. l. 3. Eleg. 2. v. 2.
Quaeque Lycaonio terra sub axe iacet.
Idem Met. l. 1. v. 165.
Foeda Lycaoniae referens convivia mensae
Claud.de Bell. Getic. Carm. 26. v. 246. P. Mela l. 1. c. 2. Stat. Theb.l.XI.v. 128. It. Nelei fil. et Nestoris frater, quem Hercules expugnato Pylo occidit. Alius Priami fil. ab Achille Occisus. Item Gnosius faber, et artifex ensis, quem Ascanius dedit Euryalo. Virg. Aen. . 9. v. 304. Nic. Lloyd.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”